Textus Commissionis de doctrina fidei et morum (= Commissio doctrinalis)

Editio:

ACTA SYNODALIA
SACROSANCTI CONCILII
OECUMENICI VATICANI II

Volumen V

Processus Verbales

Pars II

Commissio de Concilii laboribus coordinandis
(Sessiones VIII-XVII: 29 octobris 1963 - 7 octobris 1964)

Typis Polyglottis Vaticanis 1990
pag. 563-569

 

      NB. Lo Schema «De Ecclesia» fu presentato alla Commissione di Coordinamento e trattato nella Sessione XV il giorno 26 giugno 1964, per i due ultimi capitoli: De indole eschatologica nostrae vocationis ac de nostra unione cum Ecclesia coelesti; De Beata Maria Virgine Deipara in mysterio Christi et Ecclesiae. Tutti i membri furono favorevoli al capitolo De Beata (Processus verbalis: pag. 634-635). Il testo della Commissione Dottrinale, sottoposto alla Commissione di Coordinamento, figura alle pagine 563-569.

[pag. 563]



Schema DE ECCLESIA

Caput ultimum seu epilogus

DE BEATA MARIA VIRGINE DEIPARA
IN MYSTERIO CHRISTI ET ECCLESIAE

52. Prooemium

      [De B Virgine in mysterio Christi]. Benignissimus et sapientissimus Deus, mundi redemptionem complere volens, «ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum, factum ex muliere, ... ut adoptionem filiorum reciperemus» (Gal. 4, 4). «Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis, et [pag. 564] incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine».1 Quod salutis divinum mysterium nobis revelatur et continuatur in Ecclesia quam Dominus ut corpus suum constituit, et in qua fideles Christo Capiti adhaerentes atque cum omnibus sanctis Eius communicantes, memoriam etiam venerentur oportet «in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi».2

       [De B. Virgine et Ecclesia]. Virgo enim Maria, quae Angelo nuntiante Verbum Dei corde et corpore suscepit et Vitam mundo protulit, ut vera Mater Dei ac Redemptoris agnoscitur et honoratur. A Filio suo sublimiore modo redempta Eique arcto et indissolubili vinculo unita, hoc summo munere ac dignitate ditatur ut sit Genitrix Dei Filii, ideoque praedilecta filia Patris necnon sacrarium Spiritus Sancti, quo eximiae gratiae dono omnibus aliis creaturis, coelestibus et terrestribus, longe antecellit. Simul autem cum omnibus hominibus salvandis in stirpe Adam invenitur coniuncta, immo «cooperata est caritate ut fideles in Ecclesia, nascerentur qui huius Capitis membra sunt».3 Quapropter etiam ut supereminens prorsusque singulare membrum Ecclesiae necnon eius in fide et caritate typus et exemplar spectatissimum salutatur eamque Catholica Ecclesia, a Spiritu Sancto edocta, filiali pietatis affectu se prosequi semper professa est.

      [Intentum Concilii]. Ideo Sacrosancta Generalis Synodus, doctrinam de Ecclesia, in qua divinus Redemptor salutem operatur, exponens, illustrare sedulo intendit tum munus Beatae Virginis in mysterio Incarnati Verbi et Corporis Mystici, tum hominum redemptorum officia erga Deiparam, matrem Christi et fidelium, quin tamen in animo habeat completam de Maria proponere doctrinam, neque quaestiones labore theologorum nondum ad plenam lucem perductas dirimere. Servantur itaque in suo iure sententiae, quae in scholis catholicis, sub ductu Magisterii, libere proponuntur de Illa, quae in Sancta Ecclesia locum occupat post Christum altissimum nobisque maxime propinquum.4

53. De munere B. Virginis in oeconomia salutis

      [De Matre Messiae in Vetere Testamento]. Sacrae Litterae Veteris Novique Testamenti et veneranda Traditio munus Matris Salvatoris in salutis oeconomia modo magisque dilucido describunt et veluti conspiciendum proponunt. Et quidem ab initio historiae salutis in libris Veteris Testamenti descriptae, qua Christi in mundum adventus lento gradu praeparatur, clarius pedetentim in apricum profertur figura Mulieris, matris Redemptoris, si primaeva documenta, ut oportet, sub luce ulterioris et plenae revelationis considerantur, qualiter in Ecclesia leguntur. Ita iam prophetice adumbratur in promissione, lapsis in peccatum primis parentibus data, de victoria super serpentem (cf. Gen. 3, 15). Haec est Virgo quae concipiet et pariet Filium, cuius nomen vocabitur Emmanuel (Is. 7, 14; Mt. 1, 22-23; Mich. 5, 2-3). Ipsa praecellit inter humiles ac pauperes Domini, qui salutem cum fiducia ab Eo sperant, et accipiunt. Cum Ipsa tandem, post diuturnam expectationem promissionis, complentur tempora et nova instauratur Oeconomia, quando Filius Dei humanam naturam assumpsit, ut mysteriis carnis suae hominem a peccato liberaret.

       [De Maria in Annuntiatione]. Voluit autem misericordiarum Pater, ut acceptatio praedestinatae matris incarnationem praecederet, ut sic quemadmodum femina contulit ad mortem, ita etiam conferret ad vitam. Quoniam autem Beatissima Virgo haud minor poterat esse quam Dei Matrem decebat,5 mirum non est [pag. 565] apud Sanctos Patres usum invaluisse quo Deiparam appellarunt totam sanctam et ab omni peccati naevo seu labe immunem, quasi a Spiritu Sancto plasmatam novamque creaturam formatam.6 Singularis prorsus sanctitatis splendoribus a primo instante suae conceptionis ditata, Nazarethana Virgo ab Angelo nuntiante, Dei mandato, ut «gratia plena» salutatur (cf. Lc. 1, 28), et coelesti nuntio ipsa resspondet: «Ecce Ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum» (Lc. 1, 38). Ita Maria, filia Adam, verbo divino consentiens, facta est mater Iesu, unici Mediatoris, ac salvificam voluntatem Dei, pleno corde et nullo retardata peccato, complectens, semetipsam ut Domini ancillam personae et operi Filii sui totaliter devovit, sub Ipso et cum Ipso, omnipotentis Dei gratia, mysterio redemptionis inserviens. Merito igitur SS. Patres Mariam non mere passive a Deo adhibitam sed libera fide et oboedientia humanae saluti cooperantem censebant. Ipsa enim, ut ait S. Irenaeus, «oboediens et sibi et universo generi humano causa facta est salutis».7 Unde Patres antiqui in praedicatione sua asserere solebant: «Hevae inoboedientiae nodum solutionem accepisse per oboedientiam Mariae; quod alligavit virgo Heva per incredulitatem, hoc virginem Mariam solvisse per fidem»;8 «per virginem Hevam mortem, per Virginem vel de virgine Maria vitam apparuisse»,9 et comparatione cum Heva instituta, Mariam «matrem viventium» appellare,10 et quasi in proverbium proferre: «mors per Hevam, vita per Mariam».11

      [De B. Virgine et Iesu infante]. Haec autem Matris cum Filio in opere salutari coniunctio a tempore virginalis conceptionis Christi ad Eius usque mortem manifestatur; in primis quidem cum Maria, exsurgens cum festinatione ad visitandam Elisabeth, ab ea ob fidem suam in salutem promissam beata salutatur et praecursor in sinu matris sanctificatur (cf. Lc. 1, 41-45); in nativitate vero, cum Deipara Filium suum primogenitum, qui virginalem eius integritatem non minuit sed sacravit,12 pastoribus et magis laetabunda ostendit. Cum vero Eum in templo, dono pauperum oblato, Domino praesentavit, audivit Simeonem simul praenuntiantem Filium futurum contradictionis signum et matris animam gladium pertransiturum, ut revelarentur ex multis cordibus cogitationes (cf. Lc. 2, 34-35). Puerum Iesum deperditum ac cum dolore quaesitum, parentes eius in templo invenerunt in his quae Patris Eius erant occupatum; verbumque Eius non intellexerunt, sed mater Eius omnia haec in corde suo meditabunda considerabat (cf. Lc. 2, 41-51).

      [De B. Virgine in ministerio publico Iesu]. Durante autem vita publica Iesu, signanter apparet, in initio quidem, cum ad nuptias in Cana Galilaeae, misericordia permota, primum signum effusionis gratiae messianicae intercessione sua induxit (cf. Io. 2, 1-11). In decursu praedicationis Eius accepit verba quibus Filius, Regnum ultra rationes et vincula carnis et sanguinis extollens, audientes et custodientes verbum Dei, sicut ipsa fideliter faciebat (cf. Lc. 2, 19 et 51), beatos proclamavit (cf. Mc. 3, 35 par Lc. 11, 27-28). Maxime vero Matris cum Filio indesinens unio tunc enituit, cum iuxta crucem non sine divino consilio stetit (cf. Io. 19, 25), vehementer cum Unigenito suo condoluit, Eius sacrificio materno animo se sociavit, victimam de se genitam cum Ipso et per Ipsum perlibenter offerens; cumque demum ab eadem Christo Iesu in cruce moriente uti mater discipulo, fidelium figurae, data est (cf. Io. 19, 26-27).13

      [De B. Virgine post Ascensionem Iesu]. Cum vero Deo placuerit humanae salutis sacramentum non ante manifestare quam promissum a Christo Spiritum effunderet, Apostolos videmus ante diem Pentecostes «perseverantes unanimiter [pag. 566] in oratione cum mulieribus, et Maria matre Iesu et fratribus Eius» (Act. 1, l4), Mariam quoque precibus suis implorantem donum Spiritus, qui in Annuntiatione ipsam iam obumbraverat. Denique Immaculata Virgo, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis,14 expleto terrestris vitae cursu, corpore et anima ad coelestem gloriam assumpta est15 ac tamquam universorum Regina a Domino exaltata, ut plene conformaretur Filio suo, Domino dominantium (cf. Apoc. 19,16) ac peccati mortisque victori.16

54. De Beata Virgine et Ecclesia

      [De Maria ut ancilla Domini Redemptoris]. Unicus est Mediator noster secundum absolutam verborum Apostoli significationem: «Unus enim Dens, unus et Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus» (1 Tim. 2, 5-6). Mariae autem maternum munus hanc Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nec minuit, sed extollit. Omnis enim salutaris Beatae Virginis influxus in homines non ex aliqua rei necessitate, sed ex beneplacito divino exoritur et ex superabundantia meritorum Christi profluit, Eius mediationi innititur, ab illa omnino dependet, ex eademque totam virtutem haurit; directam vero unionem credentis cum Christo in uno corpore nullo modo impedit sed fovet. Cum itaque Beata Virgo ab aeterno una cum divini Verbi incarnatione tanquam Mater Dei et Mater hominum praedestinata, divinae Providentiae consilio, his in terris pro Christo Redemptore fuerit humilis «ancilla Domini» et singulariter prae aliis generosa socia, hanc ob causam mater nobis in ordine gratiae exstitit. Christum concipiendo, generando, alendo, in templo Patri offerendo, Filioque suo in cruce morienti compatiendo, operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est, oboedientia, fide et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam. Eius autem in gratiae oeconomia maternitas indesinenter perdurat, inde a consensu quem in Annuntiatione fideliter praebuit, quemque sub cruce incunctanter sustinuit, usque ad perpetuam omnium electorum consummationem. In coelis enim assumpta salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua mirum in modum pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis.17 Materna sua caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus et contra peccatum luctantibus curat, donec ad felicem patriam perducantur. Propterea B. Maria Virgo in Ecclesia, praeterquam aliis, etiam titulo Mediatricis condecorari consuevit. Quod tamen ita intelligendum est ut dignitati et efficacitati Christi unius Mediatoris nihil deroget, nihil superaddat.18 Tale autem munus Mariae Ecclesia profiteri non dubitat, iugiter experitur et fidelium cordi commendat, ut hoc materno fulti praesidio Mediatori ac Salvatori intimius adhaereant.

      [De Maria, Ecclesiae typo ut Virgine et Matre]. Beata autem Virgo divinae maternitatis dono et munere, quo cum Filio Redemptore unitur, suisque singularibus gratiis et muneribus, etiam cum Ecclesia intime coniungitur: Deipara, ut iam docebat S. Ambrosius, est Ecclesiae typus in ordine fidei, caritatis et perfectae cum Christo unionis.19 In mysterio enim Ecclesiae, quae iure mater vocatur et virgo, Beata Virgo Maria praecessit, eminenter et singulariter tum virginis tum matris exemplar praebens.20 Credens enim et oboediens, ipsum Filium Patris in [pag 567] terris genuit, et quidem viri nescia, Spiritu Sancto obumbrata, tanquam nova Heva non serpenti antiquo, sed Dei nuntio praestans fidem, nullo dubio adulteratam. Filium autem peperit, quem Deus posuit primogenitum in multis fratribus (Rom. 8, 29), fidelibus nempe, ad quos gignendos et educandos materno amore cooperatur. Iamvero Ecclesia, eius arcanam sanctitatem contemplans et caritatem imitans voluntatemque Patris fideliter adimplens, per verbum Dei fideliter susceptum et ipsa fit mater: praedicatione enim ac baptismo [enim] filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat. Et ipsa est virgo, quae fidem Sponso datam integre et pure servat, et «imitans Domini sui matrem, quoniam corpore non potuit, mente tamen et mater est et virgo».21

      [De Mariae virtutibus, ab Ecclesia imitandis]. Dum autem Ecclesia in Beatissima Virgine ad perfectionem iam attingat, qua sine macula et ruga existit (cf. Eph. 5, 27), Christifideles nituntur ut devincentes peccatum in sanctitate crescant; ideoque oculos suos ad Mariam attollunt, quae toti electorum communitati tanquam exemplar virtutum praefulget. Ecclesia de Ea pie recogitans Eamque in lumine Verbi hominis facti contemplans, in summum incarnationis mysterium venerabunda penitius intrat, Sponsoque suo magis magisque conformatur. Maria enim, quae, in historiam salutis intrinsecus ingressa, maxime fidei placita in se quodammodo unit et reverberat, cum praedicatur, ad Filium suum Eiusque sacrificium atque ad amorem Patris credentes advocat. Ecclesia vero, gloriam Christi prosequens, praecelsae suae Figurae similior efficitur, continuo progrediens in fide, oboedientia, caritate, patientia, imprimis autem in divina voluntate exquirenda et obsequenda.

55. De cultu Beatae Virginis in Ecclesia

      [De natura et fundamento cultus]. Maria, per gratiam Dei post Filium prae omnibus angelis et hominibus exaltata, utpote Dei Mater, quae mysteriis Christi non adfuit tantum, sed interfuit, speciali cultu ab Ecclesia merito honoratur. Et sane ab antiquissimis temporibus Beata Virgo sub titulo «Deiparae» colitur, sub cuius praesidium fideles in cunctis periculis suis deprecantes confugiunt.22 Inde praesertim ab Ephesina Synodo cultus populi Dei erga Mariam mirabiliter crebruit in veneratione et dilectione, in invocatione et imitatione, secundum ipsius verba prophetica: «Beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est» (Lc. 1, 48). Qui quidem cultus, prout in Ecclesia semper exstitit, singularis omnino quanquam est, essentialiter differt a cultu adorationis, qui Verbo incarnato aeque ac Patri et Spiritui Sancto exhibetur, eidemque potissimum favet. Variae enim formae pietatis erga Dei Genitricem, quas Ecclesia intra limites sanae et orthodoxae doctrinae, pro temporum et locorum conditionibus et pro indole ingenioque fidelium approbavit, id efficiunt ut, dum Mater honoratur, Filius, propter quem omnia (cf. Col. 1, 15-16) et in quo aeterno Patri complacuit omnem plenitudinem inhabitare (Col. 1, 19), rite noscatur, ametur, glorificetur, Eiusque mandata serventur. Et per Christum, qui «via et veritas et vita» est (Io. 14, 6), homines ad Dei Patris cognitionem supremamque adorationem perducuntur.

      [De spiritu praedicationis et cultus]. Hanc catholicam doctrinam Sacrosancta Synodus consulto docet, simulque omnes Ecclesiae filios admonet, ut cultum catholicum, praesertim liturgicum, erga Beatam Virginem generose faveant, [tamen] praxes autem et exercitia pietatis erga Eam saeculorum cursu a Magisterio com- [pag. 568] mendata magni faciant et ea quae anteactis temporibus de cultu imaginum Christi, Beatae Virginis et Sanctorum decreta fuere, religiose servent.23 Theologos autem verbique divini praecones enixe exhortatur, ut ab omni falsa superlatione, quemadmodum et a nimia mentis angustia, in singulari Deiparae dignitate consideranda sedulo abstineant.24 Studium Sacrae Scripturae, Sanctorum Patrum Ecclesiaeque Doctorum sub ductu Magisterii excolentes, recte illustrent munera et privilegia Beatae Virginis, quae semper Christum spectant, totius veritatis, sanctitatis et pietatis originem. In proponenda veritate talia adhibeant verba, quae Beatam Virginem nullatenus Filio suo aequalem, Eam tamen, Deo sic volente, Filio suo inter omnes Sanctos simillimam praedicent. Sedulo arceant quaecumque sive in dictis sive in factis fratres seiunctos in errorem circa veram Ecclesiae doctrinam inducere possent. Meminerint porro fideles veram devotionem neque in sterili et transitorio affectu, neque in vana quadam credulitate consistere, sed a vera fide procedere, qua ad Dei Genitricis excellentiam agnoscendam adducimur, et ad filialem erga Matrem nostram amorem eiusque virtutum imitationem excitamur.

56. Maria, Signum certae spei et solatii peregrinanti populo Dei

      Interim autem Mater Iesu, quemadmodum in caelis corpore et anima iam glorificata, imago et initium est Ecclesiae in futuro saeculo consummandae ita his in terris, quoadusque advenerit dies Domini (cf. 2 Pt. 3, 10), tanquam signum certae spei et solatii peregrinanti populo Dei praelucet. Sacrosanctae huic Generali Synodo magnum affert gaudium et solatium, etiam inter fratres separatos non deesse, qui Matri Domini ac Salvatoris debitum afferunt honorem, speciatim apud Orientales, qui ad cultum Deiparae semper Virginis fervido impulsu ac devoto animo concurrunt.25 Universi christifideles supplicationes instantes ad Matrem Dei et Matrem hominum effundant, ut Ipsa, quae primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit, nunc quoque in omnium Sanctorum Communione apud Filium suum intercedat, donec cunctae familiae populorum, sive christiano nomine decorantur, sive Salvatorem suum adhuc ignorant, cum pace et concordia in unum Populum Dei feliciter congregentur. Virgo igitur fidelis, intercessione sua apud Filium, augeat in nobis fidem et spem futurorum bonorum exemploque suo nos erigat ad caelestia desideria, Virgo potens, quae «serpentis caput virgineo pede contrivit»,26 obtineat nobis fortitudinem in bello contra antiquum serpentem. Virgo prudens, quae Domini in carnem adventus fuit testis et ministra, impetret nobis in huius mundi tenebris vigilantiam, dum adventum Christi exspectamus gloriosum, Virgo clemens, quae humilitatis servitio et caritatis communione Ecclesiae praeivit eique semper praefulget, suppliciter efflagitet ut nos post Ipsam ardorem apostolicum pro gloria Filii sui et mundi vita incunctanter expleamus, donec Ecclesia, quae in umbra et tribulatione longe peregrinatur a Domino, demum ad nuptias Dei et Agni in luce et gaudio perveniat.

 

Torna Indietro