ACTA SYNODALIA
SACROSANCTI CONCILII
OECUMENICI VATICANI II


APPENDIX ALTERA


TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS
MCMLXXXVI

(pag. 5-6)

PROPOSITUM ET MENS

      Anno 1983, cura et studio Archivi Concilii Oecumenici Vaticani II, volumen prodiit, cui titulus: Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II. Appendix.l
      Altera nunc editur Appendix, quae in quinque dividitur sectiones.
      In primis schema de Ecclesia effertur, quod a commissione conciliari «de doctrina fidei et morum» post mensis martii anno 1964 discussiones propositum est,2 sed ad Patres missum non fuit.
      Commissio mense iunii illud revidit.3 Schema emendatum numeros quoque prioris textus (mensis martii 1964) refert. Ideo, multis studiosis petentibus, opportunum visum est priorem illum textum nunc integre edere, ut iter redactionis schematis de Ecclesia omnino pateat.
      Secunda voluminis sectio exhibet revisum et auctum Indicem siglorum, quae a commissionibus conciliaribus adhibita sunt in Relationibus de Patrum animadversionibus super schemata.
      Cum sigla multa sint et diversa, ad illa explicanda oportuit diu in commissionum archivis investigare.
      Praeterea menda, quae irrepserant in Relationes commissionum, correcta sunt diuturnis et arduis explorationibus ipsorum Patrum animadversionum.
      Ad numeros mendosos numeri exacti intra uncos [ ] appositi sunt.
      Ceterae voluminis sectiones ex ordine praebent procuratorum, auditorum et observatorum delegatorum Indices.
      Ex procuratoribus illi recensentur, qui revera Concilii Decreta subsignaverunt. Intra uncos ( ) nomina referuntur Patrum, qui a procuratoribus repraesentati sunt.
      Auditorum Index titulis ac notis ditatur illis propriis...
      Breves in volumine ponuntur notae redactionales, quae elaborationis criteria et methodum illustrant.

VINCENTIUS CARBONE

      (1) Typis Polyglottis Vaticanis 1983, pp. 770.
      
(2) Typis Polyglottis Vaticanis 1964, pp. 64.
      (3) Schema constitutionis de Ecclesia (Textus prior - Textus emendatus), Typis Polyglottis Vaticanis 1964, pp. 220: in Acta Synodalia..., III-I, Typis Polyglottis Vaticanis 1973, pp. 158-374.
      Schema ad Patres die 3 mensis iulii anno 1964 missum est.

Editio textus: Schema De Ecclesia*, in:

ACTA SYNODALIA
SACROSANCTI CONCILII
OECUMENICI VATICANI II

APPENDIX ALTERA

TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS
MCMLXXXVI

pag. 58-64

     * [pag. 9, nota ] Huiusmodi textus a commissione conciliari de doctrina fidei et morum redactus est post discussiones mensis martii a. 1964, in quibus nn. 1-47 fuerunt definitive approbati; nn. 48-53 quoad substantiam et structuram probati; nn. 54-57 nondum discussi.
     Deinde textus emendatus est et ad Patres missus die 3 mensis iulii a. 1964.

NB. La riproduzione che presentiamo del testo edito conserva intenzionalmente la numerazione di pagina e di righe, presente nell'edizione vaticana:
1) La numerazione originaria delle pagine del fascicolo dello Schema De Ecclesia preparato per i Padri conciliari, di pagine 64; tale numerazione, nella edizione degli Acta Synodalia. Appendix altera, figura a lato-pagina in corpo grassetto, fra parentesi quadre; esempio:
[52]. La riproduciamo a lato-pagina, in colore, per evidenziarla.
2) La numerazione di pagina della Appendix altera la poniamo in carattere corsivo, preceduta dall'indicazione: pag. (=pagina).
Esempio: (pag. 58).
3) La numerazione delle righe, introdotta nella edizione degli Acta Synodalia, viene qui esattamente riprodotta, a margine sinistro del testo.

Torna Indietro